CENTENARIAE Rosae

CENTENARIAE Rosae
CENTENARIAE Rosae
apud Tertullian. de Coron. Milit. Uti nunc laurca et myrto et olea, et illustriore quaque fronde, et quod magis usu est, centenariis quoque rosis ex horto Midae lectism, etc. Rhenano illaesunt, quae centifoliae Plinio, l. 21. c. 4. et ἑκατοντάφυλλα ῥοδα Theophrasto. Sed centifoliam in coronas addi (praeterquam extremos velut ad cardines,) ut nec odore, nec specie probabilem, negat Plinius. Et Tertullianus, ex horto seu rosero Midae has rosas lectas fuisse ait. At in co nullae centenariae seu centifoliae, solae feraginta foliorum provenerunt, et quidem coeteris omnibus odoratiotes, et pulchriores. Itaque Paschalius spontaneis legit d. l. sic enim vocabantur rosae Midae, Graecis αὐ τόματα ῥόδα, vide Herodot. Mura 8. et Dracont, de oper. Ul. dier. Nec obstat, quod dici potest, Centenarium numerum esse symbolum castitatis, uti discimus ex hisce Hieronymi ad Laetam l. 2. Ep. 15. Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia; quae longô usu didicit nutrire, servare, docere virgines. In cuius coronam centenarii quottidie numeri castitas texitur. Nihil enim hîc aliud vult Hieronymus, quad virginem hanc mereri centuplicem fructum castitatis suae, etc. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 3. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”